Latin
CAPVT V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 17
Unproofread scanNot analysed yet
cap. 6. Fit verò Solis Ecclipsis in novilunio, seu conjunctione, non vera, sed apparente, quando Sol, Luna, &Oculi nostri sunt in una eademque linea recta. Totalis si est, ratione partium in momento fit. Fuit, cum Scipio cum Hannibale ad Carthaginem pugnaret &vinceret. Zonaras tom. 2. Idem in Augusti morte accidisse Nicephorus testatur. Aliquando intra quadriennium aliquot visae, Bella, famem, &mortes Pontificum frequentiores attulisse existimat Majolus. Certum videtur bis utrumque sex mensium spatio affici posse, quinque alterutrum: Solis verò conspectum, etiam intra septem mensium periodum, bis uni adimi posse terrae. Peucer. in Astrolog. Placet quibusdam tum demum cum cessarunt, operari, Non disputo. Hoc certum nunquam apparuisse, quin aliquid denotaverint. Dum anno 3343 Ecclipsis conspicitur; corruptissimus etiam regni Iudaici conspicitur status. Anno 3350 septuaginta annorum incipit Captivitas: 3360 Tempium &Hierosolyma à Nabuchodonosore exscinduntur. Sub anni 3619 Ecclipsi, stellae circa meridiem conspiciuntur, &bellum Peloponesiacum cum Atheniensibus incipit. Anno 360 usque ad meridiem Sol deliquium passus est, 592 etiam. Quid subsequutum? Primatum Pontificis Phocas confirmat: 622 nefandus sua semina spargit Mahumetes. Alsted. in thesauro Chronolog. Anno B12, ante Caroli M.