Latin
CAPVT XXVII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 164
Unproofread scanNot analysed yet
Rude subitò impositum igni exilit. Cum plumbum nigrum cum eo permistum, in magno coquitur catino, partim in Molybdaenam, partim in Lythargirum mutatur: Vbi verò diutius arserit, aliquid deperdit. Acria ipsum corrodunt. Varia ex eo opera. Apud Tectosagas molae argenteae fabrefactae sunt inventae. Clypeum Barchini Asdrubalis argenteum, pondo centum triginta octo fuisse, scribit Historicus. Ex argento puro facta passionis Historia, &duodecim Herculis labores, ad Regem delati Ferdinandum. Ad Carolum Imperatorem columna ex argento conflata. Ipse è Mexico advexit Cortesius. Precium ad quadraginta novem aureorum computabatur millia. Majolus de Metallis. Dianam in cervo cum canibus &ipsi constatam vidimus; horologium à tergo, varia circa insectorum genera, vivis fusa imaginibus. Mensam referebat sustinens, variis intus instructam rotulis. Currebat illa, quati horum videbantur capita, retrovolutae ubi istae fuissent. Ferax argenti praesertim India. Notae Potossi fodinae, de quibus apud Geographos. Bertius in Geographia. noti &Hispaniarum thesauri. Novem vicibus centum quadraginta quinque aureorum milliones advectos, qui novere scriptum reliquerunt. Boterus in Hispaniae descriptione. Quinta argenti portio quinque auri si inerit, fit Electrum. ex quo quondam calices, ideo quod venena deprehenderet. Namque discurrunt in calicibus arcus coelestibus similes, cum igneo stridore &gemina ratione praedicunt. Ad lucem argento splendidius cernitur. Plin. l. 33. cap. 4.