Latin
CAPVT XXVIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 165
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVIII. DE ARGENTO VIVO. NVrum in lacunis invenitur, cum aquae quibus venae stillant minium madefecerint. Eo enim modo cogit, &in argentum vivum vertitur. Idem siccatum ad formam redit minii. Ex ejus venis uberrimi scaturiunt fontes &herboso virent cespite. Vitruvius l. B, cap. 3. Nam qui hujus scrutantur venas, mane mensis Maji sereno, nebulas in montium emergentes vertice, ac instar lanae super cespitem pendulas, observant. Ingens ei cum auro sympathia. Plater. I. 2, del. f. c. 3. Nam si in corpore sit, auro propinato educitur: nec argentum inaurari poterit. Mercurium nisi adhibueris. Mirum; Ex morbo Gallico inunctus, si aureum in ore gestet annulum linguaque hinc inde volutet, argentum vi quod corpori innatat in annulum devolvitur, argenteus eximitur, nitet, si igni admotus fuerit. Lemnius l. 2, de occult. cap. 35. Hinc certè cum omnia ei innatent, aurum solùm immergitur. Ignem refugit adeò, ut si non detur per inferiora aditus, superiora petat: quibus clausis premit opercula. Vnter. I. de merc. cap. 1. Hinc annulo reconditum &admotum saltare ipsum facit. Panis in clibano, pisa in olla, ova ad ignem, guttula si imbuantur, risum movere choreis poterunt. Fertur vero super ignem in fumum halituosum, sed non dissipatur. Ille enim vase receptus &custoditus, in priorem argenti paulò post redit speciem, nec quicquam pristini detrahitur ponderis. In planiciem fusum non humectat; inde siccum existimatur. Falso. Natura enim in sphaericam comprimit figuram; &ambiente plumbagine prohibetur adhaerescere. Palm. Constant. de morbis Contag. l. 3. cap. 4. Perpetua eidem mobilitas. Pars terrena optime excocta, aër &spiritus in causa. Adeò enim sunt conclusi ut exire non possint. Exire quia conantur, moventur. Marc. lib. 4. cap. 6. Vsus ejus varius est. Mauri, cum ardore Solis omnia torrentur, id in lacum effundunt, atque injecto corio super ipsum strati se refrigerant. Immissum in aurem, inde in cerebrum, Epilepsiam excitat. Spiritus enim animales dissipat. Heurn. de Cap. affect. cap. 33. Aqua in quam argenti vivi infusa fuerit portio si ab eo colata bibatur, lumbricos mirifice pellit. Obstetrices ubi gravidae in partu diu laboraverint, ultimo remedio argentum vivum scrupuli exhibent pondere. Avellanae per foramen immissum &occlusum, sericoque rubeo à collo suspensum à peste praeservat. Quercet. l. 2, pesti. alex. cap. 5. Tot illius animadversa experimenta, ut necessariò prae aliis laudetur. Si verò ventrem appensa tangat, ad curationem colicae singulariter conferre scribit. Plater. de Dol. cap. 13.