Latin
CAPVT XXIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 168
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim Empirici suasu dimidiam ejus pulveris quidam per dies quindecim cum cibis comedisset libram, arthritidem pulsurus, quae ingerebantur plumbeum assumebant nidorem, &quae ejiciebantur, plumbeo erant infecta colore. In Medicinae tamen usum venire compertum. Id enim refrigerat. Quare &mortaria atque pistilli ex eo confici solent; in quibus si rerantur liquores qui ex utriusque oriuntur mixtura, frigidiores fiunt. Vtiliter laminae Venereorum substernuntur lumbis, si quando propter crebras Veneris exercitationes, somniis vexati semen emittunt. Talibus Calviis Orator cohibuit libidinem, ut vires corporis studiorum custodiret labori. Plinius. Musici olim pectori imposuerunt easdem, ad cantica exclamanda. Isidoris. Chartam plumbeam supinus pectore sustinuit Nero, conservaturus vocem. Suetonius in Nerone.