Latin
CAPVT XXIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 167
Unproofread scanNot analysed yet
Centum Babylonis portae celebratae sunt literis, &Aeneus amphorarum triginta crater, quo Croesum donarunt Lacedaemonii. Florentiae sacellum Divi Iohannis, quod Baptisterium appellant, tres aereas habet valvas deauratas. Ex eodem Solis apud Rhodios Colossus. Septuaginta ille cubitorum altitudinis fuit. Post quinquagesimum annum terrae motu prostratus, multis etiam jacens miraculo. Plinius l. 34, cap. 7. Pauci pollicem ejus amplectebantur. Majores erant digiti, quam pleraeque statuae. Vasti specus defractis hiabant membris. Spectabantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat constituens. Duodecim annis tradunt effectum trecentis talentis. Inter septem mundi receptus miracula. CAPVT XXX. DE PLVMBO. Riplex plumbum est, candidum, cinereum, nigrum. Prius sui non reperitur coloris: lapilli tamen subalbi ex quibus conficitur. Ex eo corroso facit aceti vapor cerussam. Cinereum Snebergi effoditur. Cum argentum ex eo excoquitur, totum ignis consumit. Ex nigro vasa quadrata fiunt, in quibus ex salsa sal excoquitur aqua, ex nitrosa nitrum. Agricol. in observat. Haec liquore plena aëri exposita, pluvias designant, guttulas foris si conceperint. Nihil eo ferventius: attamen si succo malvae aut Mercurialis manus oblinas, inoffense tractare licebit liquatum, celeri modo id perficiatur motu. Lemn. I. 2, de occult. cap. 34. Argentum gravitate vincit; visum tamen innatare liquato. Fugaces forsan instabilis in igne plumbi elevantur partes argenti, quia non evaporant, subjacent. Libav. l. 2, Epist. Chymic. ep. 98. Augeri tum mole tum pondere dicitur, si in aedibus subterraneis, aërem habentibus turbidum, condatur, ita ut quaecunque illic ponuntur, situm celeriter colligant. Plumbea statuarum vincula, quibus earum annectuntur pedes, saepenumero crevisse visum est, &quaedam adeò intumuisse, ut ex lapidibus dependerint crystalli modo. Λυπιτήλαιον esse experientia inditum. Fernel. de lue Venerea, cap. 7.