Latin
Cap. XLIV. De Vite
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 177
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLIV. De Vite. Cap. XLVII. De Prodi Cap. XLV. De Xaqua giis arborum. &Zuccaro. eigen etiam ig ADMI CAPVT I. DE PLANTIS IN GENERE. *Nanimatorum θαυματα vidimus, animatorum jam videbimus. Inter haec primo plantae ocPcurrunt, non quod dignitate praecedant, sed quod communem viventium in se habeant gradum. Vegetans enim illa informat anima; nutricem, auctricem, generatricem, cum suis subordinatis facultates proferens: accedit his specifica forma, per quam una quaeque constituitur, operatur, ab aliis distinguitur. Corpus illarum certis partibus absolvit natura, quae ligni, matricis corticis, radicis, caudicis, rami &surculi, florum dein &fructuum nominibus definivere Physici. Hisce variantibus summa in plantis varietas. Ortum illis terra tribuit, indita in creatione facultas, &quia qualitatum magna variatio, magna &in his conspicitur. Expresse Moses; Herbascat terra herbulas, herbas sementantes semen, arbores fructiferas edentes fructum in species suas, in quibus suum sit semen super terram. Porta l. 2. Phytogn. cap. 1. vero cum è profundissimis aedium fundamentis egestam humum convasasset, atque sub dio exposuisset, paucis post diebus, è variis terrae qualitatibus, varia herbarum prodiêre genera, Neapolitano caelo, soloque familiaria, conspexit. Maritare quasdam necesse est. Hinc maris &foeminae confusa in illis principia sunt. At falsum impraegnari favonio, quod Plinius scribit. Exarescunt quae plurimum fructificant. Consumitur enim nutrimentum; &ultra D. Thomae Insulam, Auster tantum spirare dicitur; alibi duo tantum per vices venti. Caeterum non in omnibus omnia plantarum genera locis crescere, certum est. Nam &iuxta Romam castaneae aegre proveniunt &circa Bosphorum Cimmerium, in Panticapaeo urbe omnimode laboravit Mithridates Rex &caeteri incolae, sacrorum certe causa laurum, myrtumque habere, non contigit. Quod vero &sub alio coelo novae repertae, ut Tabacum pridem ex America petitum sylvestre in radicibus Sylvae Thuringiacae inventum. Libav. l.