Latin
Cap. XLIV. De Vite
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 178
Unproofread scanNot analysed yet
4, de origine rerum, aëri semina omnium habenti, quae cum aqua pluvia deferantur, in plantas abeant, adscribit Anaxagoras; putrescentibus aquis cum terris mixtis Diogenes: ventis deferentibus alii. Providentiae divinae nos tribuimus; quae non omnes secundum individua produxit plantas; sed in paradyso digessit optimas, caeteras reliquit extra, quasdam virtute instituit, suis in apricum prodituras temporibus. Vitam quod attinet, calore in terra vivunt, frigore consumuntur; renasci iterum quasdam, olea ad radicem exusta, post germinans, apud Theophrastum testatur lib. 2, de plant. c. 4. Extra terram etiam vivere, caepae &allium, quae post multos menses à terra separata, sine ullo terrae alimento germinant humore multo &crasso stipatae. Marcell. lib. 4. listor. medic. mira, cap. 12. Vires plantarum stupendae sunt. Observatum inflammari vulnera per noxiarum si divagemur loca, sanari morbos, si per salubrium. Mathiol. in Diosc. Praefat. Hemionitidis contractu splenetici sunt sanati; substrato in calceis nudis pedibus chelidonio, icterici; tamdiu quispiam lippitudine non tentatur, quam diu Sylvestris rumicis radicem secum nitidissime habuerit. Desinet stranguria cruciari, qui Tamaricis lignum ardens sua extinxerit urina. Varie illos digerunt medici; ex signaturis cognoscere Chymici docent, &Neapolitanus Porta. Cujus membri referunt figuram, illi prodesse, probatum putatur. Sennert. de Cons. Chym. r. 15. Sed de his alibi plura, si dies voluerit. Nunc luxuriantem in Plantis naturam, &secreta pandentem sua, videamus, &pie admiremur.