Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 179
Unproofread scanNot analysed yet
Creditum est, infantes, si antequam duodecim septimanas excedant, succo absinthii in manibus &pedibus inungantur, neque frigore, neque aestu, per totam laedi posse vitam: corpus totum si infricetur, scabie non laboraturos. Guerth. in append. ad memorab. Mizaldi. Aconitum, omnium venenorum est ocyssimum. Tactis enim genitalibus foeminei sexus eodem die mortem inferre dicitur. Hoc fuit venenum, quo interemptas dormientes à Calphurnio Bestia uxores M. Caecilius accusator objecit. Hinc illa atrox peroratio; ejus in digito mortuas. Hoc tamen in usus humanae salutis vertere, scorpionum ictibus adversari, experiendo datum in vino calido. Ea est natura, ut hominem occidat, nisi invenerit quod in homine perimat. Torpent Scorpiones ejus attactu, stupentque pallentes &vinci se confitentur. Auxiliatur eis helleborum album tactu resolvente ceditque Aconitum duobus malis, suo &omnium. Plinius. Quin &Antirrhinum, adeo illis contraria ut illico ea visa torpescant. Principum vero gratiam hoc conciliari posse amuleto, dum credunt nonnulli, decipiuntur. Mathiol. in l. 4 Diosc. cap. 128. CAPVT