Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 180
Unproofread scanNot analysed yet
DE ALOE, AGALLOCHO &Anthemide. Loë jecur offendi per quadraginta &lius annos compertum Scaliger habuit, Exerc. 160, sect. 3. Iis vero, quibus venae turgent aut aperiuntur, minima ejus particula sumpta, illico diduci, certum est: Addit nempe aliquid de suo, quo haec dehiscant vala. Agallochum vero lignum est Aloe, tam praestans, ut in aquam injectum non innatet, sed statim subsidat. Ab arbore disjectum, toto anno sepeliunt incolae, ut terra obruti marcescat cortex nihil erodatur è ligno. Nec alias odoratius futurum existimant, nisi prius teredinem senserit. Nim von Sethi citante Mathiol. Anthemidi tanta cum Cotula cognatio est, ut visu discerni nequeant, odore tantum discernantur. Foetet illa &cutim subito exulcerat alligata. Flores Anthemidis absque foliis decerpti, tusique in mortario, &ex oleo in pastillos conformati, si ex eodem oleo dissolvantur iisque febrientes à vertice capitis illinantur ad pedes, moxque stragulis, ut sudent integantur, quascunque febres sanant, si sudor copiosus effluxerit. Prodit id Nictessius Aegyptius. Mathiol. in Diosc. l. 3. cap. 137.