Latin
CAPVT VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 183
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim hoc ex cervariae succo parari Turcarum secreta relatione sibi cognitum esse scribat Turnheuserus herbar. lib. 1, c. 29. Attamen nihil aliud quam Opium esse, praeter Scaligerum, Poterius, &Iohannes Baptista Sylvagius Reip. Venetae apud Turcarum Imperatorem interpres, testantur. Hic enim à Bucretio interrogatus, duo medicamenta praecipue habere Turcas, hilaritatis quasi illicia, Afram nempe &Bongelie retulit. Illud ex opio; hoc ex melle, foliis &semine Canabis pulverisati parari &in frequentissimo usu esse. Conjicit &hoc in summa pericula. Delirantes enim reddit, &si somnum capiant, gigantes pugnare, ignes &civitates ardere in somniis conspiciunt. CAPVT VII. DE BALSAMO ET BETEL. Agni ante hac in Iudaea proventus Balsamum, idque in duobus regiis hortus (alter VAjugerum viginti, alter pauciorum) jam non reperitur. Reges Aegypti in suum transtulisse hortum verisimile est, tanquam magnificentiae aemulos. Plin. lib. 12, cap. 25. In urbe enim Cairo Balsami exstat viridarium. Folium ejus rutae simile, perpetuo virens. Colligitur lachryma in caudice &parte superna facta incisura unguibus ferreis sub sidere cum aestas maxime angit. Quod manet, multum non est. Vix enim toto die concha impleri potest. Theophrast. I. 9, cap. 6, de plantis.