Latin
CAPVT VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 184
Unproofread scanNot analysed yet
Plinius, si ferro incidatur, statim emori, scribit; ob idque qui opobalsamum colligunt, vitro, lapide, osseisque cultellis, ad corticem vulnerandam utuntur, &succum lana excipientes, in corniculis colligunt. Indicum seu Occidentale ex Occidentali India in Hispaniam affertur: Liquor est arboris Xilo dictae; cujus cortice, qui tenuis est. vulnerato, liquor tenax, subalbidus, paucus, quem incolae sibi reservant, affluit. Sed ex ramis &truncis assulatim &minutim concisis, &cum aqua in Lebete decoctis, ubi refrixerit. Conchis oleum supernatans colligunt, quod ex nigro rubet, odoris suavissimi, gustus acuti &aliquantum amari. Libra in Hispania tribus ducatis vaenit. Cum olei uncia una decem aut viginti venderetur. Bauhin. in Diosc. Betel à fluvio nomen habet folium, qui non procul à Cambaja fluit. Nascitur ex planta, quae advolvitur aliis, egetque praesidio pedamentorum. Neque florem neque succum gerit. Manditur ab Indis in quotidiano ocio. Sufficere enim virens putant in Venerem. Labia ex eo rubicunda, dentes nigri. Mathmol. lib. 4 Diosc. cap. 12. Mentem movet si largius edatur. Idcirco mulieres Tarnassari mariti secuturae manes, manducatione illius quaerunt dementiam, inventa rogum conscendunt, &cremantur. Aqua aspergitur, quae soluta, fit calx è conchis facta tum demum manditur. Scalig. Exerc. 146. s. 2.