Latin
CAPVT X
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 187
Unproofread scanNot analysed yet
Interdum quod magis mirum est, è radice subtus terram unde prodit. Vnicum autem tantum pomum profert, tam magnum, ut robustum hominem onerare posset. Majol. coll. de plantis. Cacavate arbor est in Provincia Americae Nicaragna, quae adeo horret Solem, ut sub umbra semper fit servanda, &altioris arboris tegenda umbraculo, locis sylvosis &irriguis, Sole admoto tabescit. Libav. de erig. rerum. Cassia saepenumero in cinnamomum abit. Vidit Galenus eximiae Cassiae ramulos omni ex parte illud referentes, &Cinnamomi surculos Cassiae persimiles. Hinc nata apud eum opinio, pro qualibet Cinnamomi parte, duas electae Cassiae in componendis medicamentis adhiberi posse. Galenus de Antid. lib. 1. Virgae ejus in frusta secabantur, recentisque bovis insuebantur corio, ut vermiculis, qui ex ligno nascuntur, lignum illud inutile redderetur. Plin. l. 12, c. 29. De Cassia solutiva affirmatur, quod is, qui quotidie ante prandium ternas pulpae ejus drachmas devoraverit, nunquam vel calculi vel ventriculi sit laboraturus doloribus. Mathiol. in Diosc. lib. 1. Cardui lactei, quem Mariae nuncupant, flores, in stranguria solo, cuidam militi profuisse, aspectu, testis est Platerus de vit. Corallina autem tantae contra lumbricos est virtutis, ut ea die expellat qua assumpta fuerit. Visus puer, qui post acceptam septuaginta ejecit. Ignorarunt id veteres, jam tota utitur Graecia. Lemn. Occult. l. 3. c. 9.