Latin
CAPVT XI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 187-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. DE CINNAMOMO ET CEDRO. nnamomum nascitur in Zeilam, &in una ex Moluccis, Mutir; nullum gerit fructum. Aestu cortex finditur atque absistit. Bis in anno deglubitur. Scalig. Exerc. 144. Dulcis primum, mense postea perficitur. Galeni tempore tanta ejus penuria, ut nonnisi apud Imperatorem reperiretur. Galenus lib. 1, de antid. Sed &nunc tale vix reperiri, quale describit Galenus, testis est Scalig. loc. n. Virtutem ad triginta annos non servat. Falsum enim quod alii scribunt, senectutem non sentire. Ego, inquit Galenus loc. cit.