Latin
CAPVT XXIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 206
Unproofread scanNot analysed yet
Sculpunt, inquit, in his adhuc virentibus tam virorum, quam mulierum formas, infixis hordei &milii granu iis in locis, ubi pilos exoriri volum: deinde facta scrobe, tam diu tenui sabulo obruunt, quousque grana illa radices emittant, id quod fiet viginti ad summum dierum spacio. Eruunt eas demum, &adnatas e granis radices acutißimo cultello scindunt, aptantque ita, ut capillos, barbam, &caeteros corporis pilos referant. Malva adeo Veneri nascitur, ut semen unicaulis aspersum genitali, foeminarum aviditates augere ad infinitum Xenocrates tradat: item tres radices ad alligatos tenesmo &dysentericis utilissime infundi. Mirum vero aquam radice ea addita addensari sub dio &lactescere. Plin. l. 10, c. 21. Morus nonnisi exacto frigore germinat; parit tamen inter primas. Cum germinare incipit, in tantum universarum prorumpit germinatio, ut una nocte peragat etiam cum strepitu, ut tota floribus operiatur. Plin. l. 16. c. 25.