Latin
CAPVT XXX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 206-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXX. DE NAPELLO. APELLVS tota exitium adfert, sed radix maxime. Manu enim retenta quousque concalescat, tenentem perimit. Certum, pastores, qui vero loco, caule ejus in assandis aviculis usi sunt, interiisse. Immanitatem ejus aliquot exemplis exprimit Mathiolus comm. in lib. 4. Diosc. 73. Vnum adjicio. Data erat latroni cuidam, annum vigesimum septimum agenti Napelli drachma. Hic epoto lethali pharmaco, piperis omnem saporem illi inesse dicebat: Insecuta sunt gravissima symptomata. Evomuit enim frequenter biliosa porraceo colore.