Latin
CAPVT XXX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 207
Unproofread scanNot analysed yet
Quendam veluti globum circa umbilicum sensit, qui inde superna petens, in supremam capitis partem, frigidam quandam diffundebat auram. Accessit his stupor quidam paralysi non absimilis, qui finistri lateris brachium &crus occupavit, adeo ut vix summam manum admovere potuerit, motu jam in caeteris partibus extincto. Interim non multo post tempore, haec morbi vis, finistra corporis parte incolumi relicta, in dextram repente se contulit, eandemque simili modo occupavit. Ajebat quoque universas corporis venas frigescere. Non defuerunt vertigines, quas secutae sunt cerebri commotiones adeo frequentes, ut aquae in caldario bullienti similes diceret. Accessit oris &oculorum convulsio, atque acutissimus mandibularum dolor. Quare saepius manibus affectas illas partes perstringebat, veritus ne exciderent. Forinsecus turgentes oculi, livida facies, &nigra labra cernebantur: quin etiam ventris tumor videri poterat, perinde ac hominis aqua intercutae laborantis: Varia admodum extitit arteriarum pulsatio, &varia quoque mentis perturbatio, pro symptomatum recurrentium acerbitate. Nam jam prorsus de vita desperare, mox in spem se erigere videbatur, modo rationis compos, modo delirans, nunc ploranti, nunc cantanti similis. Toto hoc tempore se ter excaecatum, terque cum mortis agone colluctatum affirmabat, lingua tamen constitit, nullo unquam symptomate affecta. Hactenus Mathiolus. Haec vero omnia, lapide Bezoar praebito, septima post assumptum venenum hora, evanuere.