Latin
CAPVT XXXV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 214
Unproofread scanNot analysed yet
Ros Solis &Rorella, quae velutistellae alicujus jubare sub Sole fulget, à mirabili natura nominationem adepta est; nam quantumvis diu Sol fervidus aestate eam illustret; ejus tamen folia semper rore &humiditate madent, eorumque lanugo guttulis aspersa manet; &quod admiratione dignum, quod humidum illud in foliorum acetabuiis contentum, ubi extremis digitis leviter attingitur, dum adhuc natali suo solo inhaerens, aut confestim inde evulsa Solis radios experitur, mox velut in exigua filamenta sericea aut candiuscula deducitur, quae confestim concreta, ita postea semperperdurant Camerar. Cent. B, memorabl. 98.