Latin
CAPVT XXXVI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 214-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXVI. DE RANVNCVLO. RVTA, Rosmarino, Rhodia &Rosa. Anunculus si edatur, contrahit vescentibus nervos, rictuque ora diducit. Ridentium praebent speciem, qui moriuntur. Pausan. Meminit ejus Salustius; In Sardinia, inquit, quaedam herba nascitur, quae Sardea dicitur agresti apio similis. Haec ora hominum &rictus dolore contrahit, &quasi videntes interimit. Ruta venenis resistit. Hinc ea mustela cum serpente congressura, munitur. Mirabilis magnitudinis Macherunti. Ioseph. l. 7. de bello Iudaic. c. 25. A nulla enim ficu celsitudine vincebatur, &vita à Herodis tracta temporibus. Epilepsiae insigne remedium est, fortuito à rustico inventum. Camerar. cent. 3, memorab. 36. Contundebat eam, &lunatici collapsi, rutae odore plenus, continebat nares. Surgebat iste. Rosmarinum tam copiosum in Gallia sponte provenit, ut uratur; tam crassum, ut mensarum sit materia. Non in vere tantum, sed &in Autumno floret. Mathiol. l. 3. c. 37. De illo in Anglia sic Barclajus Icon. Anim. c. 4. Roris marini planta apud multas gentes ipsa cura, qua educatur, pretiosa; hic vulgaris, &nonnunquam in sepes, velut ad hortorum custodiam stipata. Rhodia radicum vivacissima est.