Latin
CAPVT XXXVII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 216-2
Unproofread scanNot analysed yet
morsum praesentaneum esse remedium, idem, qui invenit, ostendit; succum haurire necessum est illi, qui effugere conatur. Ex Scilla conficitur acetum, cujus admirabilis facultas. Si quis quotidie parum ebiberit, inquit Mathiolus, illi faucium orisque partes nunquam male valebunt: os ventricusi bene valebit; facile spiritum ducet, oculi acutissime cernent, flatus nullus in ventre excitabitur, &bene spirans beneque coloratus deget; hoc aceto qui utitur, cibum belle conficiet, etiamsi licentionus edat; nihil supervacui in corpore residebit, non flatus, non bilis, non cruditas, non stercus, non urina alvis lubrica, omnino non erit. Mathiol. in lib. 2, cap. 168. De Salvia tradunt, suffitam mensium cohibere fluxum; à praegnante comestam, conceptum continere, reddereque vitalem. Mathol. in lib. 3, cap. 34. Hinc ei sacrum apud Agrippam nomen. Si succi ejus heminam cum modico sale quarto à secubitu die potaverit, hinc viro misceatur, concepturam judicant. Certe fertur in Copto Aegypti post saevam pestem mulieres bibisse, &multos productos foetus. In multis Asiae locis sunt pomiferae; apud Calabros Cosentiae in horto quodam gallam subcineritii coloris produxisse, testis oculatus est Scaliger exerc. 168. Scerdit Scordii contactu cadavera conservantur. Galen. lib. T Antidot. Cum enim in bello interemptorum revolverentur, minus putruisse inventi sunt supra Scordium Creticum collapsa; ea praesertim parte, qua tetigere. Certe in vino coctum contra serpentum ictus bibitur. Const. de febr. pest. cap. 18.