Latin
CAPVT XXXVII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 217
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXVIII. DE SOLANO. SOlani plures sunt species; inter has Halicacabum, vesicaria, somniferum, Majus &Tuberosum, aliquid miri inhabere videntur. Mathiol. in lib. 4, cap. 69. Halicacabum adeo aspidibus inimicum, ut admota radice ejus propius, alto enecentur sopore. Vesicarum foliis constat oblongis, floribus candidis, è quibus vesicae prodeunt virides, subrotundae, senis secundum longitudinem divisuris, semine intus pullo, orobi magnitudine. In ejus latere humani veluti cordis effigies, albo obsignata colore. Sic formavit Natura, ut ejus affectibus salutare observaremus. Somniferum in soporem conjicit gustatum, Testavere id suo exemplo Dani. Cum enim Sueno Norvegorum Rex Duncanum Regem Scotiae in oppido Bertha obsideret, evocato hic Maccabaeo consobrino clanculum de deditione agere coepit, commeatu promissu; Hector Boët. l. 12. Scot. hist. Receperunt conditionem Dani, &una commeatum; quem cum degustassent, tam alto oppressi sunt sopore Solano enim vinum &cerevisia infecta erant) ut à Maccabaeo opprimerentur. Decem dona hostium suspecta habentes, sobrii fuere; qui etiam Regem Suenonem veluti exanimem piscaria scapha ad Thai detulere ostia; inde domum. Solani majoris radix sicca, si in vino semidrachmae pondere septem maceretur diebus, ita illud inficit, ut, si quis percolatum biberit, nullo modo edere queat; Cessat affectus, acetum si propinaveris. Copiosius sumptum strangulat. Secretum primus Franciscus Calceolarius Veronensis &invenit, &propalavit. Mathiol. in lib. 4. cap. cit. Tuberosi tuberosa est radix, pugni aliquando magnitudine, palmum aliquando longa. Ad caulis exortum, radices fibrosae plures prodeunt, quae per terram sparguntur, his primo vere alii exurgunt caules, aliaeque tuberosae adnascuntur radices. Tot vero se tuberibus propagat, ut ad unam plantam hyberno tempore erutam ultra quadraginta tubera, notarit Bauhinus ad loc. cit. Dioscor.