Latin
CAPVT XLIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 226
Unproofread scanNot analysed yet
Quo fit, ut mercatores vina empturientes, &in hac re versatißimi, non ex gustu vini notent, quae probant, vini dolia; sed super singulorum ordines vasorum gradientes, in singulis vasis gressum prementes, facile dignoscant, quae spirituosiora sunt &leviora, sigillis suis adnotent. Levius enim ac agilius super meliora incedunt vina, quam super crassiora ac terrestriora, quae graviorem &tardiorem gressum reddunt. Prodigia ejus apud Plinium lib. 14, cap. 18. In Arcadia sterilitatem foeminis importat, rabiem viris. Theophrast. lib. 6. c. 19. In Achaja partum abigit; uvas si canes gustaverint, catusi eliduntur. Victor. lib. 7. c. 23. Traezenium qui bibunt negantur generare. Apud Thasias uno genere somnus conciliatur, fugatur altero. Vva horum dulcis est in Aegypto, &solvit alvum; firmat solutam in Lycia.