Latin
CAPVT XLV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 226-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLV. DE XAQUA ET ZVCCARO. AQUA arbor est Hispaniolae. Fructus ei papaveris specie, inde pellucida aqua albiAcans manat, qua quicquid aspergitur, nigrescit, adeo ut nulla lotione mundetur. Die vigesima sponte de cute decedit. Ovetan. summ. c. 77. Zuccari duae species; Altera à Cannis, altera ex herba. Est &aliud ex arbore Indica, quae vocatur Haeoscer. Scalig. exerc. 164. Sed hoc vix saccarum, sed lactis tenuior pars, calore concreta: quae ex oculis sedibusque foliorum exiens gummi condensatur modo. Fructum ajunt simillimum testiculis Camelorum. Ex arboris quacunque parte incisa, stillat lac tam fervidum, ut pro Psilothro praestantissimo habeatur. Indigenae depilant eo coria. Veri sunt duae species. Vna ex Cannis duobus habetur modis. Nam vel exprimitur, ac decoquitur ad candorem &spissitudinem; vel sponte prodit ex arundine, lachrymarum instar. Id ita collectum cum suis arundinibus olim mittebat, inter caeteras merces India. Illud certe quod Candi nominatur arundinibus circumfertur. Natura fieri legitur in Historiis. Etenim ad Dathecalam Indiae venit in mercatibus. In Insula S.