Latin
CAPVT XLV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 227
Unproofread scanNot analysed yet
Thomae singulis mensibus arundines serunt, quinto mense maturae sunt; tum secantur, tempestive moluntur, premuntur ad succum. Quod reliquum est, datur alitibus, porcis. Hoc mirandum in modum pingues fiunt. Id adeo, ut tam delicata caro comparetur; quae &nulli sit inferior Gallinaceae, &aegrotis detur in cibum. Altera Succari species ex herba miro resudat modo. Tigala ei nomen est apud Arabas &Aegyptios. Erodi ajunt herbam à vermiculo quodam. Vnde Zuccarum exturgescit, concrescitque in minutas grandines. Extinguit sitim, pectori accommodum, tussim tollit. CAPVT XLVI. DE MIRACVLIS ALIIS quibusdam Arborum. Ives natura est; tam variae illi opes, ut humanum non tantum delectet ingenium, sed &fatiget sedulitatem. Certe praeter illa, quae adduximus, insignia quaedam adhuc inveniuntur θαύματα. In Insula Tylos lanigerae arbores sunt; ferunt cotonei mali amplitudine cucurbitas, quae maturitate ruptae, ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vesces pretioso linteo faciunt. Plin. l. 12, c. 10. In lava Majore ajunt raram esse arborem, cujus medulla ferrea sit; exilis illa quidem, caeterum porrecta ab imo ad summum plantae fastigium. Ex eo fructum quem gerit, ferro impenetrabilem μηκεσίδηξον appellavit Scaliger exerc.