Latin
CAPVT XIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 247
Unproofread scanNot analysed yet
Stercus illarum tam calidum, ut à sole accensum, aedes, referente Galeno, exusserit. Idem eo ceu calefaciente pharmaco utitur, &cum asturtii semine tusum aridum pro sinapi in iis quae phaenigino indigent, adhibet. Anno. 1550. capta est una in Germania, quatuor pedibus, duplici alvo. Ad Carolum &Electores allata, omnibus miraculo fuit. CAPVT XIV. DE CYGNO. Ignorum magna multis in locis copia. In Moravia Scotiae provincia est lacus Spina nomine, insignis olorum frequentia. Nascitur enim in eo herba quadam, cujus semine avidissime vescuntur, atque ob id Olorum cognominata. Ea autem herbae illius natura est, ut aquis injecta nunquam putrescat. Hinc factum est, ut licet in spacium quinque prope millium lacus distendatur, hominumque adhuc memoria piscibus ac Salmonibus exundare consueverit, ubi ea enasci capit, sensim accrescens, totum illud vadosum, nantibusque impeditum reddiderit, nec ullus deinceps piscis major in eo visus est. Boetius in descript. Scotiae. Interna Cygnorum constitutio mira est, dissecuit Aldrovandus. Intestina quatuordecim dodrantes &palmam, longa erant, multaque etiam pollicem crasso adipe, qui vicem omenti obit, intecta: quae cum non multis anfractibus aut gyris intricata, sed simplici tantum, media spira in se revolutione sint inflexa, alimenti forsan non plane distributi aliquid praeterlabi flvissent: Cui malo volens mederi natura, caeca duo dodrantis spacio inter anum &ipsorum initium interjecto recto intestino appendit, quae anfractuum intestinorum defectum compensarent. Arteria aspera admirandae est structurae.