Latin
CAPVT XIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 248
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Oesophagum subjectum comitata, ad jugulum descendens, cum pervenit, non recta ut in caeteris animantibus, ad pulmones tendit, sed supra claviculas elevata, in costam ossis pectoris seu sterni inseritur. Est autem haec costa minime simplici osse composita, sed ex duobus lateralibus, &tertio superno, his pro operculo incumbente fabricata, vaginaeque sive thecae figuram &usum praebet. Ad hujus finem postquam pervenit arteria, inferne in se serpentis instar reflectitur, &S literam exprimit, moxque sub priore jam dicta portione ipsi superposita hanc capsulam denuo egreditur, &claviculis mediis conscensis, harum jugo tanquam fulcro innititur, atque ita sustentata, denuo in morem tubae revolvitur, thoracisque cavum subiens, antequam ad pulmones fertur, prius quasi laryngem alteram efformat, transversim secta, ossiculoque quantum ipsa lata est, longo, &quod tenui membrana obtenditur, hiulcam fistulam seu syringam organorum Musicorum, quae inferiori sui parte simili fissura patulae sunt, figura ac compositione repraesentans. Sub hac larynge arteria in duos canales divaricatur; quorum, singuli in medio ampliori capacitate protuberantes, recta in pulmones exiguos costis retro totos affixos, abeuntes, distribuuntur. Mira haec constitutio; &respirationi inservit &voci. Nam cum in stagnorum fundo, edulia pro victu quaerat, longissimo indiguit collo; ne longa mora suffocationis incurreret periculum tali arteria. Et certe dum per dimidiam fere horam collo &capite pronis vado immergitur, ex ea arteriae, quae pectoris dictae vaginae reclusa est, portione, spiritum haurit. Quantum ad cantum, ante mortem canere plurimi affirmant, negant plurimi. Oppianus diluculo canere ante solis exortum ait, in maris etiam littoribus; in senecta denique morti vicinum, sed remissius. Favonium, addit, tum ad canendum observant, ignavi cruribus &membrorum viribus destituti. Videtur in hanc sententiam asperae arteriae facere efformatio.