Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 251
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. DE GALLINA &Gallo. CAllina in regno Senegae triplo sunt majores nostris, multae prope Thessalonicam. Pariunt quaedam ova gemina, id est geminis vitellis, qui ne confunderentur septum fecit transversum. Refert Arist. in Mirabil. duodeviginti gemina peperisse quasdam, &exclusisse, faetum unum altero fuisse minorem, in monstrum degenerasse tandem. Apud Macedones unam repertam, quae duodeviginti semel ediderit, &incubitu binos pullos simul excluserit, author est Pierius lib. 24. Hieroglyph. Ova autem &in illis &in avibus aliis primo superius ad septum transversum concipiuntur; ubi primo minutum &candidum cernitur, ut Aristotel. tradit, mox rubrum cruentumque, deinde increscens luteum &flavum efficitur totum; jam amplius auctum discernitur, ita ut intus pars lutea sit, foris candida ambiat. Vbi perfectum est, absolvitur, atque exit putamine, dum paritur molli, sed protinus durescente. Locus perfectionis est ipse uterus. in quem decidunt. Aldrovand. lib. 14. Ornithol. Refertur autem à quibusdam Gallum etiam ovum parere nono aut decimo quarto aetatis anno. Id autem ex putrefacto intus semine, aut humorum colluvie conflari existimant. Rotundum esse putatur, &sub caniculae edi exortum. Ab ambientis enim tum calore, expultrix languida, in alite decrepita juvatur. Apud Ferrantem Imperatum Pharmacopaeum Neapolitanum oblongum visum est. Aldrovand. Gallis ingens est salacitas. Nam quinquagies etiam uno die uxores ineunt, quin semen ad conspectum vel vocem gallinae, emittere visi sunt. Aelian. Lex quondam erat, teste Plutarcho in libro, Num bruta ratione careant, ut, si Gallus inivisset Gallum, vivus combureretur.