Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 252
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguinis ubi se gravari sentit copia, cristas tam diu scalpit, donec sanguinem elicuerit. Mane cantare omnibus notum. Causam alii in amicitiam cum sydere, alii in salacitatem, in famem denique nonnulli referunt. Mahumetani ad vocem Galli in caelo cantantis respondere, asserunt. Keckerm. in Physicis. Prius aliquid videtur. Nam canit etiam satur, nec non à coitu. Canit &illa praesente Castratus canere definit. Plin. vero lib. 29. c. 4. circulo è sarmentis collo addito, non cantaturum promittit, Albertus capite &fronte oleo inunctis. Cum Alcyone amicitiam summam colit, ita ut, si in eadem sint domo, &illa intereat, hic etiam inedia se interimat. Vulpium carnes coctas qui degustaverunt, per duos menses ab illorum cauti sunt insidiis. Boetius. Quantum ad Gallum Gallinaceum Gesnerus ex manuscripto Germanico se decerpsisse ait: Virum quendam nobilem in colicis affectibus, post multa remedia frustra tentata, epoto tandem pinguedinis capi in aqua absque sale decocti, cyatho. Oportet autem, inquit, pinguedinem juri innatantem bibere calidissimam.