Latin
CAPVT XIX. AN
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 253-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIX. AN. ψαρ DE GRACVLO. Raculum praeter fegetes locustis vesci colligitur, quia à Lemni Insulae incolis, has aves coli solitas tradunt, quoniam adverso volatu occurrerent locustarum exitio. Plin. 10. c. 29. Mares malunt vitam perdere, quam faemellas deserere. Oculos retenti impetere solent. Ratio redditur à Nicolao Leonico: Vel quod clari perfulgentesque existunt oculi, &bene mobiles: hujusmodi autem aves res ad se trahere &allicere natae sunt. Nam &commotum etiam circa rostrum digitum frequenter appetere &scalpere solent volucres. Vel quia oculis absoluta adest speculorum vis, adeo ut tam parva pupilla, totius ex adverso stantis, reddat imaginem.