Latin
CAPVT XIX. AN
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 254
Unproofread scanNot analysed yet
Alites igitur, quia effigiem in his cernunt suam, velut ad cognita desideria tendere cupientes, illos appetere, verisimile est. CAPVT XX. DE HIRVNDINE. N omnibus fere regionibus Hirundines reperiuntur: tamen nec tecta Thebarum, quia saepissime captae, subire, nec Biziae in Thracia propter scelera Terei inveniri, autor est Plimus. Frigoris sunt impatientissimae. Hinc Claudianus: Vel qualis gelidis pluma lobente pruinis Arboris immoritur trunco brumalis Hirundo. Vbi autem tempore hyemis degant, varie describitur. Certum videtur, in arborum cavis sese suo calore glomeratim invicem adhaerentes fovere. In septentrionalibus autem plagis, ubi prae frigore homines emoriuntur, in aquas residere, Olaus Magnus Episcopus Vpsalensis, reliquit. Etsi multarum, ait, naturalium rerum scriptores memoriae prodiderunt, hirundines mutare stationes, hoc est, exurgente hyeme repetere terras calidiores: attamen in septentrionalibus saepius casu piscatoris extrahuntur hirundines, in modum conglomeratae massae, quae ore ad os, alâ ad alam, pede ad pedem, post principium antumni sese inter cannas descensurae, colligarunt. &c. Massa autem illa extracta, atque in aestuaria portata, caloris accessu hirundines resolutae, volare quidem incipiunt, sed exiguo tempore durant, quia immatura acceleratione non liberae, sed captivae sunt reductae. Ingentem illarum industriam Aegyptus ostendit.