Latin
CAPVT XXIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 257-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIII. DE MANVCOPIAT &Mergo. ραμενευτ Vinque Manucadiatarum species observavit Aldrovandus; Omnes quoad corpus vix hiurundine majores, haud dissimiles caput Vita illis continua in aëre dicitur, quies, &nonnisi in motu tonico. Carent enim pedibus &nonnisi exsortes vitae terra sustinuit. Vanum. Difficulter enim in eo ligatis sensibus capietur somnus; summum quippe motus tonicus exercitium est. Par illud, in musculorum dorso cavitatem esse, in hanc foemellas, quibus etiam venter cavus ova sua deponere. Nil tale invenit Aldrovandus qui Manucodiatas vidit. Nec diversum, pasci rore, tum quia sublime volare dicuntur, tum quia non semper ros est. Restaurandum autem semper, quod semper deperditur. Ianissaros Indiae populos pennis ejus exornari dicit Bellonius, harum adjumento illaesos se in prima acie futuros existimant. De Paradyso venire, voluptatum illius indicem, persuasere Regibus Marmin Mahumetani. Mergi in Oriente piscium capiendorum capiuntur causa. In civitate quadam, inquit Odoricus à Foro Iulii, ad magnum fluvium sita in Oriente, hospitem piscaturum comitamur, vidi in Naviculis ejus mergos super pertica alligatos, quibus ille guttur filo figavit, ne pisces captos devorare possent.