Latin
CAPVT XXIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 258
Unproofread scanNot analysed yet
Ponunt autem ad singulas naves tres magnas cistas, unam in medio, &ab utroque extremo singulas. Tum mergos solutos dimisit; qui mox pisces quam plurimos cepere, &ipsimet in cistas illas imposuere, ita ut brevi tempore omnes repleverint. Tum hospes filis à gutture solutis, eos jam sibi ipsis piscari, &piscibus pasci permisit. Hi pasti ad loca propria revertuntur, iterumque perricis alligantur. Idem Venetiis factum scribit Scaliger. Dimisso in profundum capite, aurarum signa sub fluctibus colligunt, &praevidentes aequoris tempestatem cum clamore ad littora tendunt. Isidor. l. 12. c. 7. Mizaldus vapores ab aquis ad imbriferam nubem erigendam sursum attolli, sagaciter subodorari ait. iecur ejus assatum cum oleo &modico sale, tam praesentaneum esse à rabido cane demorsis, ut aeger protinus aquam flagitet, auctor est Aetius. Idem inveteratam sale, ex hydromelite duobus cochlearibus potum, secundas pellere apud Discoridem legimus.