Latin
CAPVT XXXI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 265
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXI. DE PERDICE. N ea orbis parte, cui continens nomen, Perdices sunt duplici pulpa, tam conspicua, ut discernatur, tantae molis, ut ne maximo quidem Comedone una mensa una possit absumi Gensal. Oviedus. Testes earum in venere insigni augentur magnitudine; nulli hyeme apparent. Arist. lib. 3. hist. c. 21. Salacitas illis tanta, ut, cum desunt faeminae inter se &cum pullis coeant, cum adsunt, vento à maribus delato, quin voce &superno volatu impleantur. Plin. l. 10. c. 33. Arist. l. 5. c. 5. Faetificus autem Spiritus id facere existimatur, quem Ephesius vaporem interpretatur, qui defert calorem elevatum à genitali semine maris, quique susceptus per meatus perdicis, penetrat ad menstruum illius. Pulli illarum morae impatientes, antequam ova aperiantur, sponte erumpunt, pertusisque ovis, ubi caput primum exeruerint, pedesque protulerint, reliquo adhaerescente corpore procurrunt, &sibi cibum quaerunt. Docilitatem earum Odoricus de Foro Iulii ostendit, dum inquit: In regionibus circa Trapezuntem quae Pontus olim dicebatur, vidi hominem ducentem secum supra quatuor millia perdicum.