Latin
CAPVT XXXI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 266
Unproofread scanNot analysed yet
Is iter faciebat per terram, perdices per aerem volabant, quas ducebat ad quoddam castrum nomine Thanega, quod à Traperunte distat trium dierum itinere. Hae perdices cum Duci ipsarum homini quiescere aut dormire libebat, omnes quiescebant circa eum, tanquam pulli gallinarum. Cum vero sic quiescebat, capiebat de illis quantum volebat numerum, reliquas ad locum, in quo prius erant, reducebat. CAPVT XXXII. DE STRVTHIOCAMELO. Truthiocamelo caput est anserinum parvum, plumis haud coopertum, pedes bisulci Arist. histor. Propter corporis molem à terra non elevatur; festinantissime tamen interdum incedit, ingruente in alas vento &tanquam vela eas extendente. Certe equitem equo insidentem superat. Carpophagus est. Ossa in breves partes truncata, &lapides avide devorat, sed exspuit; immo &frusta ferri. Quomodo enim illa concoquat, cum nec Leo majoris caloris concoquere possit? Nidum ex sabulo humilem &concavum extruit, &contra pluvias munit. Octoginta amplius ova excludit: sed non uno eodemque tempore ex omnibus pulli nascuntur, suntque ova maxima; utpote capitis infantis magnitudine, plus minus quindecim libras pendentia, durissima, &quasi lapidea crusta munita. Ex illis Solis calore pulli nascuntur. Quidam, quia intueri ea avem viderunt, visu excludere putarunt. Mira vero ejus stoliditas; cum collum frutice occultavit, latere se putat.