Latin
CAPVT XXXVII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 278
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum animadverterint antiqui; Neptuno, qui Oceano praeesse statuebatur, innumeros fere liberos asscribunt ex diversis Nymphis pellicibus natos, inter quos est Triton &Protheus, quorum ille concham inflans tubicen est Neptum patris, hic in varias formas, ignem, serpentem &in his similes mutatur, non obscuro documento, Oceanum esse variarum formarum productorem. Hisce causis moti fuere illi, qui hujus quoque volucris Orcadiae generationem soli Oceano asscripserint, tanquam faecunditatis &rerum diversitatis autori: verum quam recte id fecerint, videndum erit. Conchas varii generis pulcherrimas ab eo produci non negamus, sed ex Naturae omnipotentis instinctu &influxu, ita ut saltem domicilium &materiam rebus generandis praebeat Oceanus, non autem formam ac causam efficientem. Pisces quotquot sunt, paucis exceptis, ex seminibus aliorum generantur, secundum Naturam, de quibus hic nihil in dubium aut quaestionem vertimus. An vero tot conchae ex semine suorum parentum quoque oriantur, sive non, dubitare licet. De volucri praedicta, quod non fiat ex ovo (ut solent aves) nec ex semine, constat. Vnde igitur? an ex Oceano, aut num causa Oceano imputanda? Minime. Etsi enim locus dicatur generare locatum, hoc tamen intelligendum est de matricibus, quae sunt generationis causa sine qua non, non autem efficiens, multo minus, formalis, materialis, aut finalis, &non de quocunque continente generali. Vt autem hujus mirifici animalis naturam exactius scrutemur, quatuor illa causarum genera percurremus, nil dubitantes, his, ut decet, perlustratis, Quid, cur, &unde fit, facile constiturum. Efficiens itaque hujus generationis est calor tam exterum, qualis à Sole diffunditur in hac inferiora. quam internus, in materia putredinalis: Sine calore enim nulla sit naturae generatio, quae eo tanquam praecipuo utitur instrumento, quo homogenea congregantur, heterogenea separentur, membra &viscera in animalibus formentur &disponantur suo ordine &figura. In artificialibus, quae fiunt hominum industria &arte, sunt varia organa, utpote manus, quae organorum organum non immerito dicitur, malleus, incus, lima, vel securis, terebra, &his similia, quibus opera mechanica perficiuntur.