Latin
CAPVT XXXVII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 279
Unproofread scanNot analysed yet
In naturalibus saltem unus est calor, ut instrumentalis efficiens, &movens illum est Natura, ut in iis artifex: Calor externus internum in actum ducit, sine quo hic inefficax foret &quasi torpore conclusus in materia; quemadmodum etiam in vivis quibusdam animalibus apparet, quae ingruente hyeme ac deficiente calore externo ipsa veluti sopore detenta, &quasi mortua delitescunt, veluti sunt hirundines, ranae, muscae, &id genus alia; quamprimum vero solares radii aquam &terram calefecerint, mox apparent hae omnes, vitam suam Solis calori debentes bestiolae: quarum quoque in aestu majori major est efficacia volatus &coaxatus, ceu constat ex muscis &ranis. Quantum ad calorem, Sol magnum mundi lumen ejus pater est, eumque mittit in terrena omnia quae vivificat &illustrat. Vnde dicitur, quod Sol &homo generent hominem, nempe per spermata media; alias quoque absque mediis illis procedit, utpote in iis, quae ex sola putrefactione generari superius recensuimus. Dum enim calor externus Solaris vel etiam Elementaris ambit aliquod mixtum corpus in quo fit calor naturalis inclusus, hic ab illo excitatur, movetur &,ad operandum suas actiones acuitur, veluti patet in ovorum exclusione tam per artificialem calorem furnorum, quam naturalem gallinarum. In his calor naturalis latet, videlicet in vitellis, qui per externum irritatur &movetur, ita ut Elementorum circulatione factâ aqua in aërem, aer in ignem, ignis in terram, terra in aquam mutetur. &pulli membra &viscera à calore naturali disponantur &fiant, qui est praecipuum agens internum. Causa materialis in hoc generando faetu anserino est viscosum illud subjectum ligni dicti abietini, sive resina oleosa &picea substantia, in quam operatur calor externus Solis &internus putredinali auctus: Haec materia etsi sit exigua, valde tamen primum rudimentum huic Embryoni praebere potest, qui deinde nutritur Oceani substantia viscida, veluti ostrea &alia concharum genera crescunt &augmentantur: Nec vero ipia dura lignea substantia, nec graminea, quid materiae illi praestat, quarum illa ut continens, haec ut transmittens veram materiam animadvertitur.