Latin
CAPVT VII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 29
Unproofread scanNot analysed yet
Est quoque alia sanctior &venerabilior historia, quae perhibet ortu stella cujusdam insolitae, non morbos, mortemque praenunciatam, sed descensum Dei venerabilem, ad humana servationis, rerumque mortalium gratiam, quam à Chaldaeis fuisse observatam testantur, qui DEVM nuper natum muneribus venerati sunt. Ejus appariturae scientiam unde acceperint, ostendunt libri Balaam divinatoris, in quibus pleraque fabulosa. Altera est quae anno millesimo quincentesimo septuagesimo secundo apparuit. Hic verò est ille annus, quo Bartholomęana Parisiis caedes perpetrata est, in qua (aliis non exclusis locis) triginta hominum millia interfecta, centum millia honestißimarum familiarum triduo oppressa: viduis ac pueris orbis innumerabilibus, ad summam, vel mendicitatem, vel inopiam redactis. Prisbach. in respons. ad Oration. habitam apud Helvetios. Summa. Tanta illa erat, ut prudentiores Protestantium partibus minime addicti, cum ad se ex tristi praesentis status cogitatione sensim rediissent, &factum execrantes, ejus causas &excusationem curiosa vestigatione quaererent, judicarent: Nullum similis saevitiae exemplum, in tota antiquitate evolutis gentium annalibus reperiri. Thuan. I. 53. Histor. Apparuit verò illa stella 6 Idus Novembris, sub Cassiopeae asterismo. Locus intra Sphaeras coelestes in ipso firmamento à quibusdam datus est: Nec cauda illi, nec coma, sed reliquarum instar aequales de se emisit radios. Diameter illius continebat terrae diametrum septies cum una octava, &corpulentia 361 &una semisse excessit eandem: Solem bis cum duabus tertiis. Tycho Brahe I. parte Progymnas. Astronomiae. Haec tamen magnitudinis &luminis eminentia, paulatim postea defecit, donec prorsus esse desiit. Motus ejus nullus fuit, excepto eo quem cum fixis communem habuit, eadem semper ad vicinas Cassiopeae stellas, dispositione servata. Duravit per 16 menses. Quid portenderit, variè à variis explicatum. Gemma Frisius in Cosmocritica post natum Christum vix aliud phaenomenon ei comparandum scripsit, sive sublimitas signi, sive raritas, sive diuturnitas spectetur. Britanni ad funestam Maria mortem id retulerunt. Astrologus quidam Oxoniensis hujus sententiae author; qui per Cassiopeam Cephei Regis sororem, in boreali plaga reginam aliquam denotari aiebat, &ex sedecim mensium duratione, juxta Arabum nescio quod Apotelesma, &ascensu stellae in superiora, reginam illam Septentrionalem, post sedecim annos, in coelestem regionem evolaturam vaticinabatur. Cui vaticinio eventus postea fidem adstruxit. Thuan. I. 5. 4. Mollerus novum ex ea prophetam, circa annum 1590 expectasse visus est, evangeliique per orbem victoriam. Liborovius bellum anno 1619, primarii in Germania principis anno 1620 exilium, ejusdem per Orientales anno 1627 restitutionem, &plura alia, sed fallente eventu praedixit. Extat de illa pium &nervosum clarissimi cujusdam viri carmen; quod subjungo.