Latin · Elegiac couplet
CAPVT VII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 30
Unproofread scanNot analysed yet
Iste novus nullo furiali crine Cometes
Et radians puro, cui nitet igne jubar.
Ecquid portendat terris, DEVS ille Deorum
Novit, &ostendent tempore fata suo.
Quod si humanae aliquid possunt praesciscere mentes,
Talia scrutari nec mihi signa nefas.
Hic ille est olim parvam Davidis ad urbem,
Duxit ab Eoo, qui prius orbe Magos:
Et qui nascenti praeluxit, nunciat idem,
Ecce redux reducem rursus adesse DEVM.
Huic igitur felix à turba applaude piorum
Tu verò Herodes sanguinolente time.