Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 299-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT DE CANE. Vita in Cane miranda, partus, sagacitas, morsus, docilitas, fidelitas, &alia. Caecos IVI gignit catulos, qui, quo largiore aluntur lacte, &tardius vident: vulgaris tamen terminus septimus est dies, si cito fit; vigesimus, si tarde. Quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere, si gemini decimo, idemque in singulos adjici, totidemque esse tarditatis luces: ab ea denique quae foemina sit ex primipara genita, citius cerni. Optimus in foetu qui novissime cernere incipit, aut quem primum fert in cubile faeta. Albertus scribit, visam sibi è mastinorum genere canem, quae primo novendecim simul peperit, post octodecim, tredecim tandem. Sagacitas ei tanta, ut nunquam canis carnem, ne varietate quidem condimentorum fallacissime temperatam, degustet.