Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 300
Unproofread scanNot analysed yet
In Scotia genus est quoddam, quod furem persequitur, qui si fluvium trajecerit tranat &idem, in adversam ubi appulit ripam, tamdiu in gyrum procurrere non cessat, donec odoratu vestigia assecutus fuerit. Gesner. Rabidi morsus &mire venenatus &lethalis est. scorripitur autem rabie circa caniculares menses, ex nimio dentium dolore; restituitur sibi, si, helloboro cum polenta comesto, evomuerit) Vrina enim rabidi calcata, maxime nocet ulcus habentibus &observatum, aggregari vulnera illorum introitu, qui unquam fuerint canis dente laesi iidem gallinarum incubatus, pecorum foetus ahortu vitiant. Recruduit cuidam duodecimo post morsum anno in brachio vulnus. Et intra biduum obiit. Albert. Hydrophobia inprimis admorsos vexat, &quod magis mirum, septennio quamvis latuerit. Liberatum se existimabat quidam aqua marina lotus; post aliquot tamen menles ligni cornui contactus morbum reduxit: Gesner. Quin in urina illorum canum apparere, dicuntur capita. Docilitatem &fidelitatem quod spectat, multa suppetunt exempla. Advocabat servos Francisci Marchionis Mantuae canis, trahunt currus, sarcinas in itinere portant in Ibissibur regione Tartariae. ferebat Lovaniensis apud Lipsium Cent. 1. ad Belg. Epist. 44.