Latin
CAPVT VIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 34
Unproofread scanNot analysed yet
Redit &quidem ita feliciter, ut cum primum se moveret terra ante ipsum profundè dehisceret; atque ipse evaderet, sed Alexius gener ejus, &multi illustrium in specum delaberentur, laederenturque: Eunuchus verò unus è gratiosis plauissimè periret. Magis ridendum de Manuele. Ejus imperio Siculi &Latini mare occuparant vicinum Byzantio. Classem illae aliquoties emiserat, sed sequiore fortuna. Consuluntur igitur Mathematici, eligitur dies felicior. Parat se Constantinus illustris Vir, sed iterum revocatur: quia exploraverat Princeps, parum certè &sagaciter indagationem factam, &erroris aliquid intervenisse. Constituitur igitur iterum thema, die electo Constantinus emittitur. Vix in mare progressus, ipse cum suis capitur. Lips. in Monitis Politicis. Egregiam artem. Miror tamen, dum haud frustratos eventu lego quosdam. Nigidius Figulus Augusto Imperium praedixit. (Xiphilinus.) Thrasyllus Tiberii imperium, suumque periculum cum in turri unà cum principe esset, &dejici in praecipitia deberet, praevidit. Sueton. in Octavio. Largius Proculus diem obitus Domitiani indicavit, Ascletarius genus addidit, &quaesitus ab eo quo genere mortis sibi pereundum esset; à canibus devorandum respondit. Factum. Quamvis enim Domitianus ad fidem coarguendam exuri subito jussisset, &jam ureretur; ortus tamen subito nimbus, rogum extinxit. Spectatores diffugerunt, canes advenerunt, laniaverunt. Sueton. in Domitiano. Iosephus Antiquitatum ille Iudaicarum Scriptor, se Imperatori Vespasiano, &Tito filio orbis dominium praedixisse scribit; factum scimus. Petrus Leontius Medicus Spoletanus ab aquis sibi imminere praedixit exitium: inventus est in puteo submersus. Iovius Elig. 35. Pisanus Archiepiscopus inquisivis Astrologos de fato suo, suspendio periturum praedixerunt. Annal. Florentim. Incredibile visum in tanto honoris fastigio verum tamen.