Latin
CAPVT VIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 35
Unproofread scanNot analysed yet
In seditione enim, Sati IV Pontificatu, repentino furore suspensus est. Richardus Cervinus Astrologus praedixerat filio suo Marcello summam in Ecclesia dignitatem. Hinc ille spe concepta, cum à Matre cassandra Benna ad nuptias invitaretur, pertinaciter recusavit. Nollo se, dictitans, clariorem longè fortunam, quam sibi astra caelibi ac soluto portenderent, matrimoni vinculis commutare. Thuan. I. 15. Factum. Id Lucius Gauricus in libro geniturarum prodidit, qui liber, quod summè mirandum scribit Thuan. I. e. triennium antequam Cervinus Pontifex proclamatus est, Venetiis apud Curtium Trejanum publicatus fuit. Hic verò est ille Pontifex, qui Anagnoste de more sacros libros, aut patrum scripta ad prandium recitante dixit: Non videre se, quomodo qui fastigium hoc altißimum tenerent, saluti sua consulere possent. Haec sunt praedictionum eventu comprobatarum exempla. Instinctui quasdam adscribit Lipsius l. 1. Monitor. pactis cum Daemone Delrius quasdam l. 4. Disquis. Magic. cap. 3 quaest. 2. Certum etiam permitti interdum à Deo in poenam audientium, &illas non nisi ex accidenti veras esse. Vide fuse de his agentem Delrium. THAVMA