Latin
CAPVT III
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 345-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. DE ARANEIS. N Orbe novo, ut Oviedus l. 15, c. 3, tradit, viridem colorem aranei habent, serico aequandum; tela, aureum ostendit. Eadem à Cumanis tam firma texitur, ut serici instar, difficulter rumpatur. In Hispaniola pilas lusorias, magnitudine aequant, nuces soliditate. In Brasilia praegrande quorundam genus, cancro simile; à musca tamen captivum in latibula trahitur, verso cum Europaeis more. Indiam occidentalem passerum quantitate proferre author est Cardanus l. 9. subtil. Convenire clunibus scripsere quidam, &sparsa in telas, parere ova. Saliunt enim &ita emittunt. Quatuor septenis consumantur diebus. Scaliger è fitu nasci refert. Qva inquit l. 1. de caus. plant. c. 5.) Araneorum cum aliquando observarem, inveni esse, multa, modica, livida, exiguis maculus aspersa, divisa, invicemque separata, mollia &viscida, quae si casu aliquo fuerint perdita, Aranea diligenter inquirit, &sui additamentis interioribus, &rostro etiam ea repertat. Vidi item ex unico ovo, multos ac innumerabiles fatus procreari, ita exiguos, in vix oculis percipi queant, attamen quam primum ovo erant exclusi, fila deducebant adeo tenuia, ut nihil posset esse mirabilius.