Latin
CAPVT III
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 346
Unproofread scanNot analysed yet
Observavi item sub capta Aranea alvo magnum ovorum cumulum, adeo exiguorum, ut atomis comparare licuisset. Erant autem candida, &digito compressa crepitum edebant. Magnus in illis tactus vigor est. Residentes enim in telae medio, muscam in remotissima etiam parte impegisse sentiunt. Hinc Antonius Ludovicus l. 1. probi. sect. 5. probl. 13. eam ob causam in mediis excubare cassibus affirmat. Et certe cum aequales sint lineae, quae à centro feruntur, in medio consistens, pedibusque vincta tenens filorum, quae nevit, exordia, facili undique agnoscere poterit negotio. Telas mittunt subtilissimas, intexuntque, his culices, aliaque imbecilla irretiuntur animalia. Hoc, vel id quod foris habent, ceu corticeum vellus facit; quo paulatim depexo deductoque in staminis morem, &illas imminui, &filamenta edi contingit: vel sponte lanigera quaedam faecunditas; vel quia statuto tempore, alvi intus corrumpitur natura, excrementi cujusdam modo, sub tegmen alligatur ad intra, ex quibus tenuissimi illi oriuntur complexus. Certe in bombycibus prius evenire conspicimus. Nam &serica ex propriis excrementis producunt fila, &vitam pro bombycio, propria in vellus absumta substantia, permutant. Antonius Ludovicus. l. 1. s. 5. probl. 52. In demorso à domestica aranea penem erigi scribit Francisc. Bonzell. Cardin. l. 3. c. 14. de venenis, idem in Phalangii accidere ictu testatur. Plin. l. 24. c. 9. Causa veneni ponitur natura. Licet enim facile penetret: terreum, tamen flatulentos mover humores, qui ad inferiores depulsi partes, penem distendunt. Lacertorum cum venantur catulos, tela primum involvunt illos, labra dein morsu apprehendunt, theatrali cum contingit spectaculo. Plin. l. 11. c. 24. Librat se, eodem authore. l. 10. c. 74.