Latin
CAPVT XIV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 357-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. DE LEPORE MARINO. Locusta test. Lolligine. Epus marinus toto corpore est candidus, cystellam vel pituitam concretam dixeris. Raro admodum capitur, nisi summo aestu. Tum enim à summis fervoribus omnia conturbantur, ea etiam quae in maris imo latent. Quamvis autem aquatilium animalium pauca admodum venenosa reperiantur, quod in humore degant, qui veneno contrarius dicitur ut plurimum, &quaedam in parte tantum venenum contineant, ut araneus piscis in spinis, pastinaca marina in radio, lepus tamen in toto corpore illud habet. Titus Imperator à fratre Domitiano eo intersectus dicitur. Cum enim ab oraculo mortis inquireretur genus, responsum fuit Vlyssis modo periturum ἐκ τῆς θαλάσ; .