Latin
CAPVT XIV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 358
Unproofread scanNot analysed yet
Vlysses vero pastinacae ictu periit. Quibus autem ejus veneno moriendum est, tot diebus mori, quot vixerat lepus; Licinius Macer apud Plinium testis est. l. 31. c. 2. Lecustae in Euripo mari non generantur, si Aristoteli credimus hist. 9. c. 37. In Indico vero quaterna implent cubita, ut autor est Plinius l. 9. c. 3. De losiginibus narrat Plinius ex Trebio nigro, tanta interdum multitudine volare, ut navigia demergant. Albertus autem l. 24. de Animal. Loliginem quinque cubitos esse longam, in Sexo flumine Mauritaniae scribit, &iuxta Oceanum sagittae volitare modo addit. Incredibile id omnino non esse putat Rondeletius, cum plurimae mutuo se complexae natent; ideoque multae simul capiantur. CAPVT XV. DE MARGARITIS. Argaritae concharum quibusdam velut nuclei, aliis partus, grando nonnullis. Multae &magni in iis reperiuntur ponderis. Faba sunt grandiores in sinu quodam novi orbis. Ovis turturis ad Insulam Solon (Ostreum se ibi cepisse Martyr scribit, cujus caro septem supra quadraginta librarum fuerit) magnitudine nucis unum insulae Eubagnae Rex habuit, pendentem triginta siliquas &unam, mille ducentis Castilianis venditam. Gemalvus Oviedus magnitudine pilae arcus, rotundissimam, pondere viginti sex siliquarum Panamae venditum asserit. Prope Insulam Borneo anserinum ovum aequare proditum est, tanta rotunditate, ut mensae impolitae, uno haud maneant loco.