Latin
CAPVT
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 363
Unproofread scanNot analysed yet
1. 10. c. 13. Circa initia aestatis multo sunt praegnantia lacte. A Byzantinis vero hoc seri, abjectum in aquam ad saxa adhaerescere, &ostreas fieri, &Gyllius scripsit, &verisimile est. Nam ex decocto fungorum in terram projecto, fungos enasci certum est. Carnes illarum mirifice cancer appetit, sed quia forti à natura munitae septo, difficulter iis potitur. Astu igitur acquirit. Nam dum in locis vento non expositis cum voluptate percalescere videt, suasque ad radios Solis aperire plicas, clanculum injecto calculo, ne iterum claudat impedit, sicque potitur.