Latin
CAPVT XIX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 363-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIX. DE PAPILIONE &Polypo. ομνη θαασθαι κα Apiliones post Augustum coeunt, &monefapost copulam masculo, foemina ova parita editisque moritur. Per hyemem quomodo conserventur, vix à quoquam praeter Aldrovandum de insectis proditum. Hic autem cum à rusticis quaereret; responsum accepit; folia papilio num seminibus gravida, cum terra vomere scinditur, hujus recondi visceribus, teporeque foveri. Existimat tamen illa tantum conservari, quae in cavitatibus corticum arboris reperiuntur, quae in foliis, eodem anno vivificari. Et revera, addit Aldrovandus, ova observavi edita, sub chamafici foliis, ex quibus sub finem Augusti erucula sponte erumpebant; Erant autem tenus involutae lanugine, ne ab ambiente laderentur, ipsae vero eruculae decidentes terra non illidebantur, sed tenuissimo admodum filo more aranei appensa in aere remanebant. Cum sub foliis pariunt, ita ea plicant, ut imbres nocere non possint &quasi sub tecto quopiam ea reponunt.