Latin
CAPVT XXI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 366
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. DE SCARABE &Sepia. υστηγνη N Thraciae Chalcida, quae proxima Olyntho, paulo major area est, Cantharoletron dicitur. In eum ubi aliquod pervenerit animal, ab horrescentia discedit, incolume tamen, solus scarabeus, locum circumambiens, fame denique emoritur. Arist. in admirandis. Inter scarabeos, foemina non nascitur, sed eam, cum rotundam ex bubulo stercore effinxit figuram, vultu convolvit averso, semine emisso gignit. Clemens Alex. l. 5. strom. Carabos tamen per coitum gigni, autor est Aldrovandus. Deprehendit enim mense Majo spacio duarum horarum, albos foeminam peperisse vermiculos plusquam 40, Curculionis figura. Erant autem erucae parvae bombycum progredientes modo, quae quinque horarum spacio, folliculos tenuissimo constantes filo, candidos, magnitudine seminis melopeponis sine cortice, coeperunt texere. l. 4. de Insectu. Generatione eorum prodi interlunium Ruellius prodidit. l. 2. de stirp. c. 150. Quandoquidem, inquit, ex bubulo stercore pilulam ab ortu ad occasum retando versans, in orbis imaginem effingit; quam 28 diebus facto humi scrobulo, adobruens, tantisper celat, dum signiferum ambiens luna, ad inter menstruum revertens sileat; aperto tum orbiculo coitus siderum denuntians, novam prolem edit, nec aliam nascendi novit originem. Divisi etiam vivunt, sed rosarum odore interimuntur. Sepiae ova edunt, myrti nigris baccis similia. Cohaerent inter se ad speciem racemi, indivulso nexu, Mas enim quendam superfundit humorem, cujus compinguntur lentore. Pariunt omnibus anni temporibus, perseverantque in edendo ovorum numero dies quindecim. Arist. bist. 5. c. 12. Cum se à peritis piscatoribus captari cognoscit, atramentum suum emittit, quo circumfusa, ab eorum removeatur oculis. Promus cidibus pisciculos venatur. Vnde Oppianus, Callida furtivam meditatur Sepia praedam Nam tenues molli surgunt de vertice rami Extenti tanquam funes, quibus ipsa natantes Pisciculos, jactis veluti capiuntur ab hamis, Pendens a fulva caule deprehendit arena. Anaxilaus apud Plinium tradit tantam atramento vim inesse, ut in lucerna addito, Aethiopes videantur, priori abluto lumine.