Latin
CAPVT XXII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 367
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXII. DE SCORPIONE. N solitudinibus Brachmanum, bicubitales inveniri Scorpiones refert Cedrenus: in loco ubi Christiani à Turcis venduntur, flavi coloris, digiti longitudine vidit Nicolaus a Nicolais. Alati sunt in Aegypto, duplici instructo aculeo. Aelian. l. 16. c. 42. In Scythia si vel hominem percusserit, vel bestiam, interimunt: Sues etiam, quamvis caeteros virulentos non sentiant ictus, pereunt, nigri praesertim si fuerint; quisque tamen celerrime interit, aquam si adierit: Arist. l. 8. c. 29. In avitis Scaligerorum sedibus, quae sub Noricarum Alpium tractu jacent, totam regionem colunt sine maleficio.