Latin
DE GLANIDE & GLAVCO
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 415-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE GLANIDE &GLAVCO. E Glanide referunt scriptores, piscem esse ingentem &truculentum. In Tibisco praesertim flumine quod Istrum influit, adeo audacter insurgit, ut nec ipsis parcat hominibus. Publica apud Hungaros fama est, inventum in visceribus ejus manum ornatam annulis pueri in Danubio natantis ab eodemque devorati, in eo captò inventa fragmina, comitis Martinengi proditur testimonio. Gesnerus se ex erudito quodam Hungaro accepisse scribit, in Tibisco eundem captum, septem vel octo Cubitorum plaustrum occupantem. Eum in fluvio annis sedecim, sub culina viri cujusdam nobilis latuisse; hamo tandem inescatum, cum faeturam suam custodiret, ubi se captum sensit, exiliisse; secutos impetum ejus piscatores ad milliaria duo, denique defatigatum cepisse, &in oppidum Nadlac vexisse. Ibi in ejus ventre caput humanum, cum dextra manu &tribus annulis aureis inventum esse. Glaucus hepar habet spongiosum, in duos lobos distinctum, quorum sinister latior est. A dextro autem lobo vesicula fellis parva, pisi magnitudine, velut ex filo trium digitorum longo dependet, atque in fundo stomachi quandam apophysin, in alio pisce vix conspectam, gerit, praeter quinque alias in pyloro ventriculum obsepientes.